- DIPLOMATA
- DIPLOMATAqpud Suet. Aug. c. 50. In Diplomatibus libellisqueve et epistolis signandis initio Sphinge usus est: literae sunt indices ac testes concessi beneficii ab eo, qui praeest Reip. Sic Diplomata civitatis Rom. dicuntur eidem Nerone, codicilli, quibus delatum erat ius civitatis: Et Apollon. Tyaneus Diplomata vocat, quibus Euphrates commendabatur Regionum et Urbium Praefectis. Ep. ad eum: Graece διπλᾶ. Maxime vero sic appellabantur literae, propter publicum cursum dari petiqueve solitae. Nomen inde, quod formabantur in modum tabellarum duplicium: cum aliae literae Principum,quibus aliquid iubebatur aut vetabatur, ἅπλα γράμματα dicerentur, unde ἡπλωτο βασιλικὰ γράμματα, et ἥπλωτο βασιλικὰ διατάγματα, apud Euseb. l. 8. In illis porro, quidquid occasione illorum acciperetur, adnotari solebat, ut ex Ep. Apollon. cit. discimus; neque encausto solum decorabantur, sed etiam ex solida materia, puta argento vel quor, nonnumquam fiebant, unde appellata χρυσόβουλλα; et δέλτοι σφυρήλατοι, apud Themist. Orat. 4. etc. Vide Casaub. ad Suet. d. l. et infra Logotheta, item litium, Praeceptum, Sacra, Sigillum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.